- TRACTARE
- TRACTAREin Emancipato Afranii, apud Sosipatrum,Quam lente tractat me atque includit:a taxare diversum. Taxatio enim unius est figurae aut dicterii, vel paucorum, uti videre est in Augusto Suetonii, c. 4. at tractare est totum negotium figurare sive χηματίξειν, aut agere figurate sen ἐχηματισμένως: quemadmodum tractatum scenicô exodiô Domitiani cum uxore divortium, memorat idem in Vita huius, c. 10. ubi vide Theod. Marcilium. Sed et tractare dicebantur Philosophi disputantes, Sophistae, Rhetores, Iurisconsulti, et id genus. Servius, Xenocrates primus Philosophiae scholam aperuit; cum antea in porticibus Philosophi tractarent. Unde apud veteres Patres, Tractatores passim dicti, qui Dei verbum vel voce vel scriptis exponerent: hincque Tractatus, Graece ὁμιλια, collatio, praesertim de rebus sacris, concio insuper Episcopi ad populum, synodus tandem seu concilium, in quo de rebus Ecclesiasticis tractatur: et inde Tractatoria Epistola, quae et ipsa tractatus nonnumquam, cum Epistola Synodali seu Synodica eadem, uti ostendit Car. du Fresne Glossar. Apud Spartian. vero Geta, c. 4. Fuit adolescens moribus asperis, sed non impiis, a natura decorus, tractator gulosus etc. loquutuleium et ἀδόλεχον exponit Casaubonus; Salmasius tamen retractator legit, quem vide ad loc. Sed et in Codice passim et Novellis Chartularii Tractatores dicuntur, quod tractarent vel retractarent largitionales titulos. Scholiastes Iuliani Antecesl. ad c. 82. Tracteutae, quos dicimus apud Latinos Tractatores, maxime in Africa sic dicuntur, id est, Scriniarii, qui annonas publicas computant et tractant. Vide Iac. Cuiacium, ad l. 3. Cod. de Can. largit tit. et Nicol. Alemannum ad Procopii Anecdota, p. 100. 1. edit. et Nov. 1. Theod. sub. fin. nec non infra verbo Trabere. Imo et Tractatores ac Tractatrices, in famulatio Veter. Vide supra Ancilla. quid vero malae tractationis nomine indicaverint Veteres, docere poslunt Declamationum reliquiae, ad quas vide Barthium, ut et Animadvers. ad Papinium Statium, Thebaid. l. 11. v. 605.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.